- SANDALIUM
- I.SANDALIUMInsul. parva maris Aegaei, apud Lesbum, et regio Pisidiae, in Asia. Strabo, Steph.II.SANDALIUMmunitissimum castrum quondam ab Alexandro M. Macedonum rege, cum Tyrum oppugnaret, in Isthmo et littore maris, inxta limpidum et salubrem fontem, aedisicatum. Situm vero est in agro peramoeno, fontibusque ac rivulis irriguo, frumento, pascuis, ficetis, olivetis, omnisque generis fructibus florenti. A castro Lamberti et monte Saron versus Aquilonem, tribus, a Puteo autem aquarum viventium versus Austrum, paulo amplius quam uno miliari distans. Est in tribu Aser.III.SANDALIUMteste Polluce Onomast. l. 7. muliebre olim calceamenti genus fuit. Unde Lucianus Samosat. l. de scrib. Histor. de Hercule iam mancipato, καὶ παιόμενον, inquit, ὑπὸ τῆς Ο´μφάλης σανδάλῳ, et vapulantem ab Omphale sandalio. Quod mirâ festivitate Gnatho ille Terentianus sic reddit Eun. Act. 5. Sc. 8. v. 3.TH. Qui minus quam Hercules servivit Omphalae?GN. Exemplum placct.Utinam tibi commitigari videam sandalio caput!Inque Aruspicina usque adeo id observatnm est, ut de Sandaliis somnianti Uxor portendatur, Achmes Scirem Oncirocr. c. 229. Vide Hadr. Turnebum Advers. l. 29. c. 8. et Fr. Lindenbrogium Observat. ad Terent. Fuit autem calceamentum pulchrum elegans atque elaboratum, unde Sandalia Iudithae Holofernis oculos rapuisse dicuntur c. 16. Iudith. v. 11. Imo ad elegantiam et delitias unice compositum, ut mira esset illarum in iis, auro gemmisque pretiose ornandis, ambitio, neque promiscue cum ceteris calceamentis ea deponerent, sed suis Sandaligerulis, de quibus dictum, in certis thecis, custodienda committerent. utebantur vero iis raro, nisi intra aedes: quo factum, ut Sandalia quondam in nuptiis, tamquam οἰκουρίας sive domûs custodiae symbola, adhiberentur, teste Plut. Quaest. Rom. Hinc itaque Sandalia gerere, viris probro datum, quamvis integram Nabathaeorum gentem non aliô calceamenti genere usam fuisse, tradat Strabo Geogr. l. 16. quin et in ipso sequiore sexu luxus indicium fuêre. Aelian Var. Hist. l. 1. c. 18. πῶς δὲ οὐ διέῤῥεον ὑπὸ τρυφῆς αἱ πολλαὶ τῶ γυναικῶν ἐπὶ μεν` γὰρ τῆς κεφαλῆς ςτεφάντη ἑπετίθεντο ὑψηλην`, τοὺς δὲ πόδας σανδάλοις ὑπωεδοῦντο. Transiit tamen eorum, sed quibus non idem cultus ac elegantia, usus, ad viros: Namque Apostolis quoque illa legimus usitata fuisse, unde Angelus ad Petrum Actor. c. 12. v. 8. Υ῾πόδησαι, inquit, τὰ σανδάλιά σου, Subliga Sandalia tua. Etcum Christus Discipulis suis ὑποδήματα βαςτάζειν, i. e. calceos portare, prohibuisset, Lucae c. 10. v. 4. Sandaliorum tamen usum concessit, Marci c. 6. v. 9. Nempe non erant calceamenta, quibus pedes omnino tegerentur, sed quae superiorem illorum partem nudam relinquerent, inferiore tantum plantâ adversus spinas et tribulos munitâ. Hinc pro solcis a quibusdam sumuntur, et Sardinia Insul. Timaeo apud Plin. l. 3. c. 7. Sandaliotis, ob soleae similitudinem, dicta legitur. Sunt tamen non pauca, quae et iis sua pedum integumenta non defuisse, ostendant. Quid enim illa colore infici, vel aurô etiam induci, profuit? Ut Quid ad elegantiam tenuibus incisuris dispungi, vel gemmis aliisque id genus ornamentis instrui potuerunt, si simplices tantum soleae? Et tamen insignita iis Sandalia frequenter legimus. Sandalia rubea, aureâ cruce signata, tribuuntur Papae Romano in Pontif.Ceremoniali. Clem. Alexandrinus Paedag. l. 2. c. 11. aureorum meminit; qualia Diis suis tribuit Lucian. in Dial. et ex Pataris, urbe Lyciae, in Graeciam asportari, tradit Ibid. tenuiter incisa seu λεπτοχιδῆ, quibus aurei flores fuerint intexti, memorat ex Cephisidori Trophonio Victorius Variarum l. 14. c. 15. inque iisdem χρυσᾶ ἀναθεματα, aurea donaria, recenset Clemens loc. cit. Vide quoque infra Tyrrbenica. Quae sic conciliare conatur Balduinus, ut existimet, primum Sandalia Graecis ea fuisse, quae Romanis soleae: ita ut elegantiora mulierum essent propria, minus elegantia Viris etiam interdum usurparentur: Dein temporum decursu factum, ut quae primum aperta superne fuerant, postea adiectis integumentis, calceorum ad instar fuerint operta: nihiloque minus, servatam Sandaliorum appellationem, ex eo forte, quod pro calceiRomani discrimine, ad mediam tibiam eorum integumenta non protenderentur, neque in acumen alte reflexum desinerent. Graecis vero ideo Sandalia tribuuntur, quod ea suam Graecis acceptam referant appellationem, quae in Graio nata solo, inde in Latium recepta est. Vide Iul. Pollucem Onomast. l. 7. c. 22. A Chaldaico tamen Targum calceamenta Sandalin, variis in Scripturae locis (Gen. c. 14. v. 32. Iesai. c. 11. v. 15. Cantic. c. 7. v. 1. etc.) et exinde Rabbinum quendam Hassandelar, i. e. Calceolarium, dictum fuisse, monet in suo Thisbi Elias. Vide Ben. Balduinum de Calceo antiquo c. 12. et c. 27. ubi ideae Sandaliorum, aliquot Pontificum, Silvestri videl. I. Martini l. et Honorii l. ex Angelo Rocca tract. de reliquiis B. Gregorii M. exhibentur. Sed Nigronius Gallicam, Caligam, Υ῾πόδημα, Sandalium, unum idemque facit, idque probat ex forma, quae non modo, inquit, sunilis, sed eadem fuit. Vide eum l. de Caliga c. 2. §. 23. et seqq. Item confirmat Alb. Rubenius de Re Vestiar. l. 2. c. 1. ubi inter alia, Cothurni, ait, quamvis crepidae sive Sandalia essent, tamen ad mediam usque tibiam pervenêre. Crepidae enim sive Sandalia, appellantur omnia calceamentorum genera, quae digitos pedum haud includunt, quamvis etiam medium crus tegant. Ita et caligae militum Roman. crepidae erant aut sandalia, quamvis ad mediam usque tibiam ascendebant, ut constat ex arcu Constantini; atque hinc haud male vetus Actorum Interpres Σανδάλια Caligas vertit, ut et Glossae Σανδάλια Caligae. Etenim et Caligae ex Sandaliorum genere erant, quanvis tibiatim calceabantur digitos enim pedum haud includebant. Idem paulo post, Sandalia seu calceos rubros Imperator. Byzantinorum, cothurnis mulleis Regum Albanorum, similes fuisse docet ex Nicephoro Gregora l. 3. c. 8. et Procopio de Aedif. l. 3. At caligam et gallicam aperte distinguit Tertullian. et caiigam Senator bus, gallicam, h. e. σανδάλιον, Isiacis attribuit. Et sane constat, gallicam de eo genere calceorum fuisse, quod infimas tantum plantarum calces tegeret, quales erant crepidae ac soleae: at caligae non tales. Interim certum est, multis locis apud Auctores caligas et caligulas, pro gallicis et galliculis, irrepsisse. Sed et Graeci, dum κάλλικα et καλλίγαν scribunt, dubium facere possent, utrum caligam an gallicam voluerint exprimere, Salmas. ad Treb. Pollionem in Gallienis c. 16. Ad Sandalia Graecorum λεπτοχιδῆ, seu tenuiter incisa, de quibus supra, ut quaedam addam: Honorius Augustodunensis, ubi de campagis seu Sandaliis Episcopor. Est autem, inquit, genus calceamenti incisi, quô pes partim tegitur, partim nudus cernitur. Hinc Gallienus campagos reticulos appellabat: Quia intercisi erant, ut aestivi calcei hodieque sunt multifores, Casaub. Notis in Trebell. loc. cit. Alias perforatos sive fenestratos, Gall. decoupez et dechiquetez dici consuevisse, Balduinus retro laudatus docet, qua de re supra pluribus actum, suô locô. Adde Thom. Dempster. Paralipom. in Rosini Antiqq. Rom. l. 2. c. 7. ubi de Apolline Sandaliario. Et plura hanc in rem vide apud Salmas. ad Tertullian. de Pallio: ubi de Sandaliorum usu Apostolis a Christo concesso; calceorum vero prohibito, varia egregiahabet c. 5. De Sandaliorum autem usu sacro in Eccles. Roman. vide Car. du Fresne in Glossar. et Macros Fratres in Hierolex. quorum ille, sandaliorum, ut et chirothecarum, in praecipuis festivitatibus usum, Abbatibus interdum concessum, inter alia, adnotat, ex Leone Ostiensi Chron. Casin. l. 2. c. 82. et 97. De altero Sandaliorum Mahometis Mechae asservato, vide supra aliquid, voce Nethymna Talnabi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.